monumenta.ch > Hieronymus > sectio 73

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 9, 73
Nec ignoramus quosdam illorum dicere, quod una hebdomada, de qua scriptum est: Confirmabit pactum multis hebdomada una: dividatur in Vespasiano et in Hadriano: quod iuxta historiam Iosephi, Vespasianus et Titus tribus annis et sex mensibus pacem cum Iudaeis fecerint. Tres autem anni et sex menses sub Hadriano supputantur, quando Ierusalem omnino subversa est, et Iudaeorum gens catervatim caesa; ita ut Iudaeae quoque finibus pellerentur.